# De magnete 133

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/133

In omnibus enim ad terrae globum conformant se magnetica omnia, ijsdem vijs legibusque, quibus ad terrellam magnes alter, aut magnetica vlla. CAP. II. Dirigens virtus, seu versoria (quam verticitatem dicimus) quid sit, quomodò magneti insit, quomodò ingenita acquiritur. Irigens virtus quae & verticitas à nobis dicitur, est ab innato vigore fusa virtus ab aequatore vtrinque versus polos. Vigor ille versus terminos vtrinque incumbens directionis motum facit, & stationem in rerum naturâ facit constantem & permanentem; non solùm in tellure ipsa, sed etiam in magneticis omnibus. Magnes lapis in propriâ venâ, aut in ferreis metallis reperitur, cùm substantia telluris homogenica primariam habens aut concipiens formam, in lapidosum corpus conuertitur concrescitue: qui praeter primarias formae virtutes, varias habet à varijs fodinis & metallis tanquam à diuersis matricibus, dissimilitudines & differentias, plurimasque in substantia secundas qualitates & varietates. Magnes in hac superficiei telluris & eminentiarum corruptelâ erutus, siue per se integer (vt aliquando in China) siue in maiore venâ natus, à tellure informatur, & totius naturam sequitur. Telluris interiores partes omnes mutuò conspirant vnitae, & directionem faciunt in septentriones & meridiem. Quae verò in supremis telluris partibus coeunt magnetica corpora, non verae sunt partes vnitae totius; sed appendices & adnatae partes, totius naturam imitantes: quarè quemadmodùm ponuntur in rerum naturâ terrestri, disponunt se solutae in aquâ.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
