# De magnete 134

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/134

Magnetem in venâ suâ magnum viginti librarum, obseruatis primùm eius terminis & signatis, excidi & erui curauimus: postea erutum in cymbâ super aquam collocauimus, vt liberè conuerti posset; tunc illicò facies quae septentriones in minerâ spectabat, in septentriones sese super vndas conuertebat, & in illo puncto tandem acquiescebat: facies enim illa despectans in minerâ septentriones est australis, & à telluris septentrionalibus attrahitur; non aliter atque ferramenta quae à tellure verticitatem concipiunt; de quibus postea in verticitatis immutatione dicturi sumus. Sed alia conuersio est partium terrae internarum quae perfectè telluri sunt vnitae, quaeque non separantur à terrenâ verâ substantiâ interpositione corporum, vt magnetes in eminentiore parte telluris mancâ, corruptâ, & inaequali. Sit AB minera magnetica; inter quam & vniformem UDE telluris globum variae glebae aut mixturae interiaceant, & diuidant quodammodò mineram à verae terrae globo. Quarè informatur à telluris viribus quemadmodùm CD ferrum in aëre: Itaque B facies alicuius minerae aut partis illius mouetur in polum Borealem G, quemadmodum C ferri extremitas, non A nec D. At alia ratio est partis EF, quae pars nascitur continuata cum toto, nec ab eo, mixto aliquo terreno separatur. Nam si EF pars abstracta, liberè fluitaret in sua cymba, non E dirigeretur in polum Borealem sed F. Ità in illis quae verticitatem acquirunt in aëre C est meridionalis pars, & allici videtur à polo Boreali G. In alijs quae in terrae superiore parte caduca proueniunt, B est meridionalis, & perindè in polum borealem labitur. Quae verò penitùs connascuntur telluri partes, erutae si fuerint, alio voluuntur instituto. Nam F conuertitur in boreales partes telluris, quia meridionalis pars est; E in austrinas, quia est septentrionalis. Ita magnetici corporis iuxta terram positi CD, C terminus voluitur in polum Borealem: Adnati BA, B inclinat in Boream: Innati EF, E in polum meridionalem: quod tali confirmatur demonstratione, & necessariò fit per omnes leges magneticas.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
