# De magnete 135

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/135

Sit terrella cum polis AB, à cuius mole diuide particulam EF, quae si filo tenuiore suspensa fuerit supra foueam, vel alium locum; E non petit A polum sed polum B: & F conuertitur ad A, longè aliter atque bacillum ferri CD: quia C tangens septentrionalem aliquam partem terrellae, magneticè elatus conuersionem facit in A, non in B. Atque hîc tamen obseruandum, quòd si polus terrellę Amoueretur in meridiem telluris, etiam & E terminus partis solitariae excisae, nec propè lapidem admotae, per se moueretur in meridiem; at C terminus ferramenti extrà orbem virtutis positi in septentrionem conuertetur. EF pars terrellae in integro directionem promouebat vt totum; câ autem separatâ & filo suspensa, E conuertitur in B, & F in A. Pil Ita partes verticitatem habentes eandem cum toto, separatae aguntur in contrarium: contrariae enim partes contrarias alliciunt. Neque tamen vera haec est contrarietas, sed concordantia summa, & corporum magneticorum in rerum naturâ, vera & genuina conformatio, si modo diuisę & separatae fuerint: oportet enim sic diuisas partes aliquâ distantiâ attolli ab integro, vt postea patebit. Magnetica quaerunt vnitatem formalem, non ita molem obseruant suam.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
