Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 142
Unproofread scanNot analysed yet
Aduersi autem sunt termini, quia ab aduersis terrellae partibus &polis procedunt ferramenta: Et C ad Apolum septentrionalem est meridionalis, &F ad B meridionalem polum est borealis. Similiter etiam ferruminantur, si bacillum C (non nimis longum) moueretur vlteriùs versus A, &F versus B, &simul coniungerentur super terrellam vt lapidis antea diuisi A &B. Iam verò si tacta cuspis A sit meridionalis, atque hâc tangas &frices cuspidem alterius ferri versatilis non tactam B, erit B septentrionalis, &in meridiem dirigetur. Si verò cuspide B septentrionali tangas aliud adhuc nouum versatile ferrum in cuspide sua, haec rursus meridionalis erit, &conuertetur in septentrionem: vires sibi necessarias ferrum à magnete si bonus fuerit magnes non solùm concipit, sed etiam conceptas infundit in aliud ferrum, &secundum in tertium (saluis semper legibus magneticis.) In omnibus istis ostensionibus nostris semper reminisci oportet polos tam lapidis, quàm ferri, siue tacti, siue intacti, re &naturâ contrarios semper esse polo in quem diriguntur, &à nobis sic appellari vt anteà docuimus. Nam in omnibus semper septentrionale est quod in meridiem tendit aut telluris aut lapidis, &meridionale quod in septentriones vertitur lapidis. Septentrionalia alliciuntur à meridionalibus telluris, ita in cymbâ in meridiem tendunt. Ferrum tactum à septentrionalibus magnetis altero fine fit meridionale, &tendit semper (si propè fuerit intrà orbem magnetis) in septentrionalem lapidis, &in septentrionalem partem telluris si liber fuerit &solitarius longiùs à lapide. Polus septentrionalis magnetis A, conuertitur in meridiem telluris G, versorium in cuspide tactum ab A parte sequitur A, quia factus meridionalis. At versorium C positum longiùs à magnete, cuspidem conuertit in septentriones telluris F, quia facta est cuspis meridionalis ex contactu borealis partis lapidis.