# De magnete 143

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/143

Ita septentrionali parte lapidis tacti fines sunt meridionales facti, seu meridionaliter exciti; & tendunt in boream telluris: meridionali polo tacti, sunt septentrionales facti, siue septentrionaliter exciti, & vergunt in meridiem telluris. CAP. V. De tactu ferrorum diuersarum figurarum. Acilli ferrei tacti alter finis est septentrionalis alter australis, & in medio est terminus verticitatis: veluti in globo terrellae, aut in ferreo globo, aequinoctialis circulus. Cùm verò ferreus annulus ex vnâ parte magneti affricatur, tunc polus alter est in loco contacto, alter verò in aduerso puncto; potestasque magnetica diuidit annulum in duas partes distinctione naturali, & licet non figurâ tamen potestate & effectu aequinoctiali: Quòd si stilus rectus in annulum reducatur, absque finium ferruminatione & vnitione, & in medio tangatur magnete, fines ambo eiusdem erunt verticitatis.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
