# De magnete 144

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/144

Sumatur annulus qui sit integer & continuus in vno loco tactus, atque diuidatur d by G diuidatur postea in contrario puncto, & in rectum extendatur, ambo etiam fines erunt eiusdem verticitatis, non aliter atque stilus in medio tactus, aut annulus in commissurâ non cohaerens. CAP VI. Contrarius qui videtur motus magneticorum est iusta ad vnitatem confluentia. N magneticis semper natura tendit ad vnitatem, non confluxum solùm & accumulationem, sed conγυμι, uenientiam: ita vt conuertendi & disponendi virtus non disturbaretur; veluti in exemplo sequenti variè ostenditur. Sit magneticum integrum CD, B Emanus, C tendit in Boream telluris B, & D in meridiem A; diuide hunc in medio & aequatore, & erit E tendens in A, & F tendens in B. Sicut enim in integro, ita in diuiso natura petit haec corpora vniri, E finis conuenienter & desideratè cum Frursus coit, & cohaerent, E verò non iungitur vnquam cum D, nec F cum C; tunc enim oportebat C conuerti contra naturam in A austrum, aut D in B boream, quod est alienum & incongruens. Separato lapidem in loco secto & conuerte D ad C, & optimè conueniunt & combinantur. Nam D tendit in austrum vt priùs, & C in aquilonem; E & F connatae partes in minera, iam sunt dissitae maximè; non enim confluunt propter affinitatem materialem, sed à formâ motum & inclinationem suscipiunt. Ità termini siue coniuncti siue diuisi eodem modo tendunt magneticè ad telluris polos in primâ integrâ figurâ & diuisa, perinde vt in secunda figura, perfectumque est magneticum FE in secundâ figurâ, in vnum corpus confluxum, atque CD primitùs in sua venâ genitum, & FE byG γὰρασοορN aequinoctiali A nulla est terminorum ferri ad terrellam conitio, in polis maxima. Ab aequinoctiali quò maior est distantia, eò vehementior fit coitio cum lapide ipso, & cum quauis eius parte non cum polo tantùm.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
