# De magnete 146

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/146

Ferramenta tamen non attolluntur propter vim singularem allicientem, aut vim vnitam fortiorem; sed propter communem illam dirigentem, conformantemuè, & conuertibilem: neque enim obelus in regione B, vel minimus & nullius ponderis, à validissimâ terrellâ attollitur ad perpendiculum, sed obliquè adhaeret: Etiam quemadmodùm terrella variè allicit viribus dissimilibus magnetica corpora, sic etiam nasus ferreus positus super lapidem, potentiam diuersam pro latitudinis ratione obtinet; veluti nasus in L fortiùs valido connexu grauiori ponderi resistit quàm in M, & in M quàm in N. Sed neque nasus attollit obelum ad perpendiculum nisi in polis, vt in figurâ demonstratur. Nasus in L retinet & attollit à terrâ ferri vniti vncias duas; attamen erigere non valet ad perpendiculum filum ferreum duorum granorum; quod eueniret si propter attractionem, aut veriùs coitionem validiorem, aut vnitionem verticitas assurgeret. CAP. VIII. De ferramentorum super eundem polum magnetis discordijs, & quomodò conuenire possunt & iunctim constare. Iduo fila ferrea seu binae acus super polum terrellae hae. reant, cùm in perpendiculum erigi debeant, in summitate mutuò sese auersantur, & furcae similitudinem refeCrunt; atque si vi alter finis versus alterum impellatur, declinat alter & nutat ab eius consortio, vt in sequenti figurâ.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
