# De magnete 149

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/149

Alioqui in omni obliquâ sphaerâ (tàm lapidis quàm telluris) infrà horizontem suâ naturâ declinarent versoria, magneticaque omnia; & in polis directiones essent perpendiculares; quod in declinationis rationibus patet. Lapis rotundus (siue terrella) dissectus in aequatore; & omnes cuspides tactae sunt à polo A. Sic diriguntur cuspides in centro telluris, & inter duas terrellae partes secundùm aequatoris planum dissectas, Mij. rali terrestri globo; nec est vllus locus orientalis aut occidentalis, nec vllae regiones verè orientales aut occidentales; sed respectu alterius sunt denominationes versus orientem, vel occidentem partem coeli.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
