# De magnete 152-2

William Gilbert, De magnete, 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/152-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/152-2

polos, & super terrellae aequinoctialem. Vmito filum ferreum trium digitorum non tactum; (melius autem erit si eius verticitas acquisita fuerit imbecillior, aut arte aliquâ deformata) tangito ipsum, & frica super terrellae aequatorem, in linea ipsa aequinoctiali secundùm eius ductum & longitudinem, in altero fine aut finibus tantùm, aut per omnes ipsius partes; pone filum hoc modo tactum super aquam cum cortice suo: natabit vagans in vndis sine vlla acquisitâ verticitate, & verticitas priùs insita perturbabitur. Si tamen casu versus polos fluctuauerit, à polis telluris aliquantulum sistetur, & tandem à telluris virtute verticitate induetur. CAP. lys conseruat verticitatem, aut vndè deriuatur? Hoc sic habeto primùm ex pręcedenti ferrariâ officinâ. Ferri massam duarum vel trium vnciarum ignitam extendat faber ferrarius super incudem, in obelum ferreum, longitudinis spithamae aut dodrantis. Sit faber vultu in septentriones, tergo in meridiem compositus, ita vt ferrum ignitum verberatum, motum habeat extensionis in septentrionem; & ità perficiat opus suum vnâ aut alterâ ferri ignitione (si illa requiratur) semper tamen dirigat ferri idem punctum dum verberat, & extendit, in septentrionem; & versus septentrionem finem illum reponat Duo, tria vel plura sic perficiat ferramenta, imò centum aut quadringenta; manifestum, quòd omnia sic extensa in septentrionem, & sic reposita dum refrigerantur conuertuntur super centra sua; & ferramenta natantia (per idoneos scilicet traiecta cortices) motum faciunt in aqua, destinato fine in septentrionem.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
