# De magnete 152

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/152

Non enim desideratur valentior magnes, vt infirmior & ignaua virtus exuatur, & noua induatur; nec paribus viribus magnetum inebriatur ferrum, & prorsus incertum & neutrum fit, vt docet Baptista Porta; sed vno, eodemque magnete aut magnetibus aequali potentiâ & robore praeditis, vires secundum artem magneticam conuertuntur, immutantur, incitantur, reparantur, deturbantur. Magnes autem ipse alterius vel maioris vel robustioris lapidis attritu de proprietate sua & verticitate non deturbatur, neque in aduersas sedes in suâ nauiculâ, aut in alium polum diuersum ab illo in quem suâ naturâ & insitâ verticitate inclinat, conuertitur. Nam vires innatae & longissimo tempore insitae inhaerent firmiùs, nec facilè de antiquâ possessione decedunt; & quod longo tempore accreuit, non confestim sine subiecti sui interitu in nihilum redigitur. Attamen longo temporis interuallo immutatio fit; anno videlicet vno aut altero, aut aliquot aliquando mensibus; cùm nimirùm imbecillior magnes, contra naturae ordinem robustiori appositus permanet, adiuncto scilicet septentrionali polo vnius magnetis, alterius polo septentrionali; aut meridionale, meridionali. Nam sic paulatim diuturnitate temporis languescunt imbecilliores vires. CAP. XI. De affrictu ferri super magnetem in medijs locis inter

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
