Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 16
Unproofread scanNot analysed yet
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA de Magnete, &commemorata tantùm quaedam, opiniones variae, &vanitates. PVD saeculum prius, cum adhuc horrida, &inculta philosophia, in errorum, &ignorantiarum caligine iaceret: paucae quidem rerum virtutes, &proprietates cognitae sunt, &perspectae: stirpium &herbarum inhorruit sylua, res metallica abdita, lapidumque scientia neglecta. Postquam verò plurimorum ingenijs, &laboribus humano vsui, &saluti necessaria quaedam in lucem edita, alijsque tradita sunt, (&simul ratio &experientia, spem maiorem addiderant) tunc syluas, campos, montes, &ardua loca; tunc maria, &aquarum profunditates, &interiora terreni corporis viscera perscrutari, &cuncta rimari coeptum. Atque bonis auspicijs tandem magnes lapis, vti verisimile, à ferri excoctoribus, aut metallorum fossoribus, in venis ferrarijs inuentus est. Qui cum à viris metallicis tractaretur, potentem illam, &validam ferri attractionem citò ostendebat, virtutem non latentem &obscuram, sed omnibus spectatam facilè, &multis laudibus obseruatam, &commendatam. Qui posteaquam, vt à tenebris, &profundis carceribus emerserat, ab hominibus nobilitatus, propter validam, &stupendam ferri attractionem; multi de illo tam philosophi, quàm medici veteres, sermonem fecerunt, breuiterque illius quasi memoriam tantùm celebrauerunt; veluti Plato in Ione, Aristoteles primo de aniAJ. ma tantùm, Theophrastus Lesbius, Dioscorides, C. Plinius secundus, Iulius Solinus. Traditum est ab illis solummodò magnetem ferrum attrahere, caeterae eius virtutes latebant omnes.