# De magnete 162

William Gilbert, De magnete, 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/162

Habet etiam aliquando lapis in summo & super ipsum polum, glandem artificiosam, siue nasum ex acie paratum, virtutis ergô. In cuius summo ferrea versoria atteruntur, vndè conuersionem faciunt ad eundem polum, ac si super illam partem lapidis remotâ glande essent praeparata. Sit lapis satis magnus & robustus; versorium etiam si longius fuerit, satis esto crassum, non admodum tenue; cuspide mediocri, non nimis acutâ; quanquam virtus non tantùm sit in ipsa cuspide, sed in toto ferro. Validus & magnus lapis non ineptus est ad omnia versoria confricanda; nisi quòd aliquando suo robore declinationem quandam ferri, & perturbationem in longioribus versorijs efficiat: vt quod antè tactum, ad planum horizontis quiescebat in aequilibrio, nunc tactum & excitum inclinet altero fine, quantum erecta acus super quam voluitur permittit. Quare in longioribus versorijs, finis qui futurus est Borealis, antequàm confricetur paulò leuior esse debet, vt accuratè post tactum in aequilibrio maneat. Sed versorium hoc modo praeparatum peius suum officium facit, longiùs vltrà aequinoctialem circulum.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
