# De magnete 164

William Gilbert, De magnete, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/164

Cùm versorium excitur magnete, incipe in medio, & ducito versorium ad eius finem; in fine continuetur applicatio leuissimo circa finem affrictu, aliquo tempore, minuto scilicet horae vno aut altero; non iteretur motus à medio ad finem (vt solent) ita enim peruertitur verticitas. Mora aliqua desideratur; nam etsi in instanti vigor infunditur, & excitur ferrum; tamen vicinio magnetis & morâ conueniente, constantior assurgit & firmiùs in ferro permansura verticitas. Etiamsi armatus lapis majus ferri pondus attollat quàm inermis; tamen versorium non fortiùs excitur armato lapide, quàm inermi. Sint duo fila ferrea eiusdem longitudinis, ex eodem filo conflata: exciatur alterum armato fine, alterum inermi, manifestum quòd eadem versoria in paribus distantijs eodem armato magnete & inermi principium habent motus, aut sensibilem inclinationem; quod mensurâ & longiore iunco cognoscitur. Valentiùs autem excita citiùs commouentur; imbecilliùs excita, aegriùs, & non nisi propiùs admota: experimentum fit in aqua cum aequalibus corticibus.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
