# De magnete 165

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/165

LIBER QVARTVS. CAP. I. DE VARIATIONE. E directione hactenus dictum est, ac si in rerum naturâ variatio nulla esset; hanc enim in praecedenti physiologiâ omissam, & neglectam voluimus, perindè ac si in globo terrestri perfecto, & omnibus numeris absoluto nulla esset. Iam verò cùm directio magnetica telluris, malo aliquo & labe de viâ rectâ & meridiano decedat, illius erroris causa occulta & abdita, quae multorum mentes perturbauit & incassum miserè torsit, eruenda nobis & demonstranda est. Qui de magneticis motionibus ante nos scripserunt, nullam differentiam posuerunt inter directionem & variationem, sed vnam volunt & simplicem esse magnetici ferri conuersionem. Sed directio vera, est ad verum meridianum corporis magne tici motus, & in eo consistentia terminis suis conuenientibus vtrinque versus polos. Contingit autem sępissimè per mare, per terras, non in verum polum, magnetica ferra respicere; sed in punctum aliquod Horizontis meridiano finitimum distrahi, & deflectere, non solùm versorium & magnetica ferramenta, compassi siue pyxidis nauticae ferrum; sed etiam in sua cymbâ terrellam, venam ferream, & ferre os lapides, & terras magneticas aptè pręparatas. Terminos namque saepiùs diuersos à meridiano suis polis respiciunt. Est igitur variatio obseruata per instrumenta, aut pyxidem nauticam variationis) arcus horizontis inter communem eius cum vero meridiano interse ctionem, & deflexionis in horizonte terminum, siue magnetici deuiantis prospectum. Arcus ille varius est & diuersus pro loci ratione. Variationis termino vulgò magnus attribuitur circulus qui variationis dicitur, & magneticus meridianus transiens per summum coeli & punctum variationis in horizonte. Fit haec variatio in septentrionalibus terrae regionibus aut à septentrione in ortum, aut à sep tentrione in occasum: In austrinis similiter ab austro versus orientem, aut versus occidentem.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
