# De magnete 167

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/167

Cùm verò globus telluris in superficie suâ mancus sit, & inaequalis variâ naturâ deformatus, summasque habeat & conuexas partes (ad aliquot milliariorum profunditatem) nec naturâ nec corpore vniformes, sed contrarias & dissimiles; fit, vt vis illa tota telluris diuertat in eius peripheriâ magnetica corpora versus robustiores & eminentiores continentes magneticas partes. Quare in supernâ telluris superficie à vero meridiano magnetica paululùm peruertuntur. Etiam cùm globi superficies distincta sit in terrestres & aqueas eminentias, in magnas terras continentes, in oceanum, & maria vastissima; vis verò omnium motuum magneticorum, à terrestri sit naturâ constante & magneticâ, quae in maiore continente magis praeualet, non in aquosâ, fluidâ, & incertâ; sequitur quòd versus terram magnam, siue continentem magis eminentem, à quouis meridiano (siue per maria siue per insulas transeunte) orientem versus, aut occidentem, à vero polo inclinatio magnetica partibus quibusdam fiat; ad fortiorem nempè, siue altiorem & eminentiorem globi terrestris magneticam partem. Nam cum diameter telluris sit milliariorum Germanicorum plus quàm 1700, terrae illae magnae in altum ascendere possunt à centro telluris, suprà altitudinem fundi oceani, vltrà quatuor milliaria, & tamen tellus globi formam obtinebit, licèt in summo aliquantulùm inaequalem. Quare ad ingentem molem terrarum prominentem; magneticum tanquàm ad fortiora conuertitur (promouente tellure totâ) tantùm quantùm vera verticitas perturbata admittit, & de iure decedit. Sed variatio non ita verè contingit propter eminentiores partes terrestres imperfectiores, & continentes terras, quàm propter inaequalitatem globi magnetici, & veram tellurem quae sub terris continentibus magis eminet quàm infrà marium profunditates. Videndum igitur quomodò huius physiologiae Apodixis ab experimentis certioribus inferri possit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
