# De magnete 171

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/171

Experimentum sit per filum longum ferreum, trium digitorum, positum super polum A, ita vt medium eius iaceat super polum: Conuertitur finis alter à B versus C, nec vult acquiescere versus B: At in perfecto vndique & aequali quiescet super polum, versus quoduis punctum aequatoris directum. Aliter; sint duo meridiani qui conueniant in polis AB, in aequalibus arcubus DA, & CA, adeoque in eorum terminis D & C, erigantur fila ferrea; in D (fortiore regione) magis attolletur filum quàm in C imbecilliore. Atque sic agnoscitur firmior magnetis pars & validior, quae sensu aliàs non perciperetur. In perfectâ, & per omnes partes aequali & simili terrellâ, atque in paribus à polo distantijs varietas nulla est, Ostenditur variatio per terrellam, cuius pars ampla, eminentior paulò quàm reliqua superficies, versorium allicit à verâ directione, (totâ terrellâ promouente) etiamsi cariosa non sit & corrupta. Terrella in superficie inaequalis. lso Ostenditur paruo obelo posito super terrellam, aut breui versorio conuertuntur enim à terrella versus molem extantem, & eminentias magnas.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
