# De magnete 172

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/172

Sic perturbatur verticitas in tellure à magnis continentibus, quae plurimae eleuatae sunt suprà funda marium, & versorium à rectis aliquando semitis (scilicet à veris meridianis) deuiare faciunt. In terrellâ sic demonstratur: Finis versorii A, non dirigitur rectè in polum P, si fuerit eminentia spatiosa in terrella B: Ità cuspis C variat à polo propter eminentiam F. In medio inter vtrasque eminentias, G versorium collimat in verum polum, quia paribus interuallis ab vtrisque eminentijs B & F distans, ad nullam diuertit, sed verum meridianum obseruat, maximè in pari eminentiarum robore. In alterâ verò parte N versorium variat à polo M, versus eminentias H, nec à parua eminentia in terrella O (quasi insula aliqua telluris in oceano) prohibetur, sistitur, aut refrenatur. L verò non impeditus in polum M dirigitur. Alio modo demonstratur variatio in terrella sicut in tellure: Sit polus telluris A, aequator B, circulus parallelus latitudinis 30 graduum C, magna eminentia extensa versus polum D, altera eminentia extensa à polo versus aequatorem E. Manifestum, quòd in medio D, versorium F, non variat: sed G maximò deflectit, H verò minimè, cum sit longiùs remotum à D. Similiter etiam versorium I directè versus E positum, non deflectit à polo; sed L & M conuertunt se à polo A, versus eminentiam E. CAP. III. Variatio vniuscuiusque loci constans est.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
