Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 174
Unproofread scanNot analysed yet
Perindè ex terrarum positione, &summitatum globi terrestris distinctâ naturâ, (vincentibus quibusdam terrenis &magis magneticis regionum eminentijs) variatio fit certa quidem in vno &eodem loco, diuersa tamen &inaequalis ex locorum mutatione, cùm directio vera &polaris, ab vniuerso globo terrestri nata, diuertitur aliquantulum versus particulares eminentias robustiores, in superficie manca. CAP. IIII. Arcus variationis non immutatur aequaliter pro locorum distantis. CON mari amplo cùm nauis secundo fertur vento in eodem parallelo, si variatio immutata sit vnico gradu in itinere centum milliariorum, non perindè centum milliaria sequentia alium diminuunt gradum. Erraticè enim variat magneticum pro terRO rarum positione, habitudine, &robore; etiam &propter distantiam: Veluti à Sorlingis insulis ad Terram nouam cùm vsque adeò progressum sit vt in verum polum magneticum dirigeretur, tunc procedente naui, primâ viâ variatio crescit in Borrholybicum, sed obscuriùs, &minore differentiâ; Indè verò augetur arcus pari interuallo maiore proportione, donec non longè à continente abfuerit nauis; tunc enim maximè variat: At antequam terram ipsam appellit, aut portum ingreditur, distantiâ quâdam, diminuitur rursus paululùm arcus. At si à parallelo illo multùm vel versus austrum aut septentriones in cursu declinauerit nauis, variabit magneticum magis aut minùs pro terrarum positione, ®ionis latitudine. Nam (caeteris paribus) maior variatio in latitudine maiore. CAP. V. Insula in Oceano variationem non mutat, vt neque magnetum metalla. sec Nsulae etiamsi magis sint magneticae quàm maria, tamen magneticas directiones aut variationes non immutant.