# De magnete 175

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/175

Nam cùm directio, motus sit à potestate totius telluris, non ab attractione alicuius tumuli, sed à dispositione & conuersione totius: Ita variatio (quae est directionis perturbatio) est verae conuersionis error à magnis telluris inaequalitatibus ortus, vndè ipsa versus amplissima & robustiora, parùm diuertit mobilia magnetica. Quod de Ilua Insula mirantur nonnulli (quae licèt magnetum ferax sit, tamen versorium (siue nautica pyxidula) nullam facit in illam peculiarem inclinationem, cùm propè nauigia in Tyrrheno pelago feruntur) vt iam ostensa causa sufficere posset; ita etiam hae causae putandę sunt, quòd virtus magneticorum minorum ex se parùm aut nihil extrà suametalla extendatur: Variatio enim non fit propter attractionem, vt illi volunt qui magneticos polos excogitarunt. Metalla etiam magnetica adnata tantùm sunt telluri verae, non innata, quare illa totus non obseruat globus, neque ad illa feruntur magnetica, quod demonstratur diagrammate eminentiarum. CAP. VI. Quòd variatio & directio sint à dispositrice vi telluris, & conuertibili magneticâ naturâ, non ab attractione, aut coitione, aut aliâ occultâ causâ. Voniam magnes magnetica (apud vulgus philosophantium) quasi rapere & conuellere putatur, nec verè vllas alias vires, quàm toties decantatas attractrices animaduertunt scioli; igitur motum omnem in boream & meridiem ab alliciente & aduocante naturâ aliquâ fieri existimabant.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
