# De magnete 177

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/177

CAP. VII. Cur variatio non sit maior à laterali illâ causâ quàm hactenus obseruata fuit, quae rarò visa est duo puncta nauticae pyxidis attigiße, nisi propè polum. Ellus propter laterales validioris globi eminentias, ferrum & magnetem à vero polo, siue meridiano vero, gradibus quibusdam diuertit. Veluti apud nos Anglos Londini vndecim gradibus variat & 1/2: In alijs quibusdam locis aliquantò maior est variatio, non tamen multò pluribus partibus in vllâ vnquàm regione remotus est ferri finis à meridiano. Nam vt à verâ terrae verticitate semper dirigitur ferrum; ita continentis terrae (quemadmodùm totius terreni globi) polaris natura pergit versus polos: atque etiamsi moles illa magnetica corpora à meridiano diuertat; eadem tamen conformat, & disponit earundem terrarum (sicut etiam totius telluris) verticitas, ne in Eurum maiore aliquo arcu conuertatur. Quantus verò sit in locis omnibus, & quot gradus & minuta in locis omnibus variationis in horizonte arcus complectatur, non est facile generali aliquâ methodo constituere; quoniam ex diuersis causis fit maior aut minor.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
