# De magnete 178

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/178

Nam & robur verę vertici tatis loci & regionum eminentium, tùm distantię earum & à loco proposito, & à polis mundi, considerandae & inter se conferendae sunt, quae quidem exactè comprehendi non possunt: Ita tamen methodo nostrâ innotescit variatio, nullus vt grauis error marinos perturbet cursus. Si positiones terrarum vniformes essent & meridionaliter rectae, non mancae & abruptę, simplices essent variationes prope terras; quales in sequenti figurâ apparent. Demonstratur hoc longo magnete, cuius poli sunt in terminis AB; medium & Aequinoctalis CD, GH & EF (lincae) sint pro meridianis in quibus versoria disponuntur, quorum deuiationes maiores sunt in maiore distantiâ ab aequatore. Sed maritimarum habitabilis terrae partium inaequalitates, vastissima promontoria, amplissimi sinus, montosae magisque excelsae regiones; inaequales magis, aut praecipites, aut obscuriores efficiunt variationes: In maiore etiam latitudine minùs certas, magisque incompositas. CAP. De pyxidis nauticae vsitatae compositione, & de diuersitate pyxidum diuersarum gentium.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
