Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 18
Unproofread scanNot analysed yet
Matthiolus allicientes vires magnetis, quae per ferramenta transeunt, cum torpedinis maleficio confert, cuius venenum per corpora transit, &occultè serpit; Guilielmus Puteanus in ratione purgantium medicamentorum, de magnete breuiter, &eruditè disputat; Thomas Erastus, minimè cognita magnetica natura, in magnete rationes sumit infirmas aduersus Paracelsum; Georgius Agricola, vt Encelius alijque metallici ostendunt tantùm; Alexander Aphrodiseus suis problematibus inexplicabilem quaestionem de magnete esse existimat; Lucretius Carus poeta ex Epicurea secta, existimat attractionem fieri, quod vt ex omnibus rebus minutissima corpora effluant, sic ex ferro atomi in spatium interiectum, inter ferrum &magnetem, à magnetis seminibus exinanitum, quae vbi ad magnetem fluere caeperunt, complicatis corpusculis ferrum sequi. Tale ferè quiddam ex Plutarcho habet Iohannes Costaeus; Thomas Aquinas in 7. Phy: pauca scribens de magnete, haud malè eius naturam attingit, plurimaque edidisset diuino suo &perspicaci ingenio, si in magneticis experimentis fuisset versatus. Plato diuinam virtutem putat. Sed postquam superiori aeuo tercentis, aut quadringentis labentibus annis, motus magneticus in Boream, &Austrum repertus, aut ab hominibus rursus recognitus fuit; multi viri eruditi pro suo quisque ingenio, aut admirationibus, &&laudibus; aut ratiunculis quibusdam virtutem tam egregiam, &humano vsui necessariam, illustrare conati sunt. Ex recentioribus plurimi laborauerunt vt causam huius directionis, &motus in Boream &Meridiem ostenderent, &miraculum tantum naturae intelligerent, alijsque aperirent: sed oleum &operam perdiderunt, cum in naturae subiectis non exercitati, ex libris tantùm, &falsis quibusdam physicis institutis decepti, sine experimentis magneticis, vana opinione conceptas quasdam ratiunculas, sibi assumerent, multaque quae non essent, aniliter somniarent. Marcilius Ficinus veteres opiniones ruminat, &vt rationem directionis ostenderet, in vrsa asterismo caelesti, causam quaerit, in lapide praeualere virtutem vrsae, &in ferrum tranfferri. Stellas existere asseruit Paracelsus, quae magnetis potestate praeditae, ferrum ad se attrahunt. Leuinus Lemnius pyxidem describit et laudat, et eius antiquitatem quibusdam rationibus infert; occultum miraculum quod profitetur non exponit. In regno Neapolitano Melphitani omnium primi (vti ferunt) pyxidem instruebant nauticam: vtque Flauius Blondus Melphitanos haud perperàm gloriari prodit, edocti à ciue quodam lohanne Goia, anno post natum Christum Millesimo, trecentesimo: Oppidum illud in regno Neapolitano, non procul à Salerno, iuxta promontorium Mineruae situm; cuius principatu Carolus quintus Andream Doream, magnum illum Classicum ducem, propter egregiam nauatam operam donauit.