# De magnete 18

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/18

Matthiolus allicientes vires magnetis, quae per ferramenta transeunt, cum torpedinis maleficio confert, cuius venenum per corpora transit, & occultè serpit; Guilielmus Puteanus in ratione purgantium medicamentorum, de magnete breuiter, & eruditè disputat; Thomas Erastus, minimè cognita magnetica natura, in magnete rationes sumit infirmas aduersus Paracelsum; Georgius Agricola, vt Encelius alijque metallici ostendunt tantùm; Alexander Aphrodiseus suis problematibus inexplicabilem quaestionem de magnete esse existimat; Lucretius Carus poeta ex Epicurea secta, existimat attractionem fieri, quod vt ex omnibus rebus minutissima corpora effluant, sic ex ferro atomi in spatium interiectum, inter ferrum & magnetem, à magnetis seminibus exinanitum, quae vbi ad magnetem fluere caeperunt, complicatis corpusculis ferrum sequi. Tale ferè quiddam ex Plutarcho habet Iohannes Costaeus; Thomas Aquinas in 7. Phy: pauca scribens de magnete, haud malè eius naturam attingit, plurimaque edidisset diuino suo & perspicaci ingenio, si in magneticis experimentis fuisset versatus. Plato diuinam virtutem putat. Sed postquam superiori aeuo tercentis, aut quadringentis labentibus annis, motus magneticus in Boream, & Austrum repertus, aut ab hominibus rursus recognitus fuit; multi viri eruditi pro suo quisque ingenio, aut admirationibus, & & laudibus; aut ratiunculis quibusdam virtutem tam egregiam, & humano vsui necessariam, illustrare conati sunt. Ex recentioribus plurimi laborauerunt vt causam huius directionis, & motus in Boream & Meridiem ostenderent, & miraculum tantum naturae intelligerent, alijsque aperirent: sed oleum & operam perdiderunt, cum in naturae subiectis non exercitati, ex libris tantùm, & falsis quibusdam physicis institutis decepti, sine experimentis magneticis, vana opinione conceptas quasdam ratiunculas, sibi assumerent, multaque quae non essent, aniliter somniarent. Marcilius Ficinus veteres opiniones ruminat, & vt rationem directionis ostenderet, in vrsa asterismo caelesti, causam quaerit, in lapide praeualere virtutem vrsae, & in ferrum tranfferri. Stellas existere asseruit Paracelsus, quae magnetis potestate praeditae, ferrum ad se attrahunt. Leuinus Lemnius pyxidem describit et laudat, et eius antiquitatem quibusdam rationibus infert; occultum miraculum quod profitetur non exponit. In regno Neapolitano Melphitani omnium primi (vti ferunt) pyxidem instruebant nauticam: vtque Flauius Blondus Melphitanos haud perperàm gloriari prodit, edocti à ciue quodam lohanne Goia, anno post natum Christum Millesimo, trecentesimo: Oppidum illud in regno Neapolitano, non procul à Salerno, iuxta promontorium Mineruae situm; cuius principatu Carolus quintus Andream Doream, magnum illum Classicum ducem, propter egregiam nauatam operam donauit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
