Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 181
Unproofread scanNot analysed yet
)Putat se longitudinis verum inuenisse indicem; ec sed fallitur: Hisce tamen (quasi omninò vera essent) admissis, &assumptis pyxidem magnam facit gradus &minuta indicantem, quâ proportionales istae versorij immutationes obseruentur. At principia illa sunt falsa &malè inuenta, pessimeque animaduersa: nam non declinat in Eurum magis versorium quia iter factum est in Eurum: &licèt variatio in occidentalioribus regionibus Europae, &Maris adiuncti sit in Eurum, &vltrà Azoricas paulò mutetur versus occidentem: tamen variatio varijs modis incerta semper est, tam propter longitudinem, quàm latitudinem, &propter accessum versus terras magnas, terrenarumque eminentiarum magis praeualentium habitudinem; nec meridiam alicuius regulam sequitur, quemadmodùm antea demonstrauimus. Tali etiam vanitate seipsum &lectores plurimùm excruciat Liuius Sanutus. Quòd verò vulgus philosophantium &nauigantium, existimat meridianum per Azores Insulas transeuntem variationis terminos designare; ita vt in alterâ &aduersa meridiani illius parte perindè magneticum polos verè respiciat; quod idem &lohannes Baptista Benedictus, &multi alij de arte nauticâ scribentes existimant, omninò verum non est. Steuinus (referente Hugone Grotio) in suâ portuum inueniendarum ratione, per meridianos variationem distinguit: In Coruo nempè insula ce magneticum indicem verum septentrionem indicare; sed quò quis e inde magis orientem versus proficiscetur, eò magis itidem videbit es Chalybem ἀνατολίζειν, donec peruenerit vsque ad vnum milliare versus e orientem à Plimmutho: vbi variatio ad summum perueniens, est 13 ce grad. 24 mi. Abhinc rursus incipit decrescere Anatolismus, vsque ad ce Helmshudam: (qui locus non procul à Northocapo Finomarchi c dissidet) vbi iterum septentrio verè designatur. Longitudo à Coruo ad Helmshudam est 60 graduum; In Plimmutho verò cuius longitudo 30 graduum, maximam esse Chalyboclisin. Sed ista licèt in ce his locis aliquâ ex parte vera sint, nequaquàm tamen in Corui insulae meridiano toto, versorium septentriones verè aspicit: Neque in Plimmuthi meridiano, alijs in locis variatio est graduum 13, mi. 24. nec in alijs Hemshudani meridiani partibus verum polum indicat. Nam in meridiano transeunte per Plimmuthum, in Latitudine 60 graduum variatio maior est Euroborea; in Latitudine 40 graduum multò minor; in Latitudine graduum 20 exigua admodum. In Corui meridiano, etiamsi iuxta insulam nulla sit variatio, tamen in Latitudine 55 graduum, variatio est in Zephyroboream circiter, rumbi: In latitudine 20 grad. versus Eurum versorium inclinat, rumbi.