# De magnete 182

William Gilbert, De magnete, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/182

Ità non conuenienter per circulos maiores & meridianos termini variationis constituuntur, multò minùs sic proportiones incrementi, aut decrementi in quamuis coeli partem probè inuestigantur. Quare elattumeni aut auxanomeni anatolismi, aut dysismi; vel accrescentis, aut decrescentis magneticae deuiationis regulae, tali artificio inueniri minimè possunt. Quae poste à sequuntur rationes variationis in meridionalibus terrae partibus eodem modo quaesitae, prorsus vanae sunt & absurdae, à Lusitanis quibusdam nautis propalatae, non conuenientes cum obseruationibus; vt etiam obseruationes plurimae malè admissae. Sed portuum inueniendarum ratio, in magnis & longinquis nauigationibus, per variationem benè perspectam (quemadmodum à Steuino inuenta est, & à Grotio relata) magni est momenti, si modò idonea in promptu sint instrumenta, quibus in mari magnetica deuiatio certò cognosci poterit. CAP. X. Cur varijs in locis propè polum, variationes sint multò ampliores, quàm in minore Latitudine. Ersorium cùm fuerit in aequatore aut propè aequatorem telluris, variatio saepiùs exigua est, plerumque nulla. In maiore Latitudine 60, 70 aut 80 graduum, amplissimae nonnunquam variationes existunt. Huius rei causa partim à telluris naturâ, partim à versorij dispositione petenda est. Tellus conuertit magnetica, dirigitque versus polos validè in aequatore; in polis nulla est directio, sed tantùm firma per conuenientes terminos coitio. Directio igitur inualidior est propè polos, quia ex conuertibili naturâ suâ, versorium declinat plurimùm, nec validè dirigitur: terrarum verò, earumque eminentiarum vis robustior est, à tota tellure manante vigore, tum etiam variationis causae magis in propinquo sunt: Quare versorium magis à vero scopo ad illas eminentias deflectit. Sciendum etiam quòd directio versorij super acum ad planum Horizontis, multò validior est in aequatore, quàm alibi vspiam, à versorij dispositione; & pro latitudinis incremento infirmior euadit directio. Nam in aequatore secundum naturam ad planum horizontis dirigitur versorium; in alijs verò locis praeter naturam suam, in aequilibrium cogitur, & in eodem externâ quâdam vi compulsum manet: quia naturâ suâ declinaret sub Horizonte, pro latitudinis ratione, vt in declinationis libro demonstrabimus.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
