Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 186
Unproofread scanNot analysed yet
variatio, detracto ex maiore, minore numero, dimidium relicti, est arcus variationis. Multis alijs instrumentis modisque cum pyxide nauticâ conueniente variatio quaeritur, per globum etiam, numeros, per triangulorum &sinuum rationes, cognitâ latitudine &factâ vnâ obseruatione altitudinis solis: Sed viae illae &modi minoris sunt vsus, cùm quaerere per maeandros &ambages superfluum sit quod promptiùs, &tam certò fieri potest breuius. Nam totum artificium est in idoneo instrumentorum vsu, quibus solis locus expeditè &celeriter (quia non permanet sed procedit) apprehenditur: nam aut tremit manus, aut caligat sensus, aut vitium fecit instrumentum. Praetereà tam expedita est obseruatio altitudinis ex vtraque parte meridiani atque ex vnâ tantùm, &poli simul eleuationem perquirere. Et qui vnam apprehendere potest altitudinem per instrumentum potest &alteram, si vna incerta fuerit perit omnis labor per globum, numeros, sinus, &triangulos: laudanda tamen sunt illa Mathematicorum ingeniorum exercitia. Facile est cuiuis si in terrâ constiterit, per certas obseruationes, &idonea instrumenta variationem cognoscere praesertim in rectiore sphaera: sed in mari propter motum, &inconstantiam aquarum, exacta non possunt fieri experimenta, in gradibus &minutis; vix verò vsitatis instrumentis in rumbi tertiâ parte, aut medietate: in maiore praesertim latitudine: hinc tot nauigantium falsa &improba obseruationum monumenta. Nos verò satis conuenienti &expedito instrumento, per ortum stellarum quarundam, per ortum solis aut occasum, in septentrionalibus per stellam polarem, deuiationem inueniri curauimus: simplici enim instrumento, &minùs curioso inter marinos fluctus, variatio vel à peritis agnoscitur certiùs: cuius compositio talis est. Ad pyxidis nauticae verae &meridionalis formam (aut nudo versorio aut simul cum orbe chartaceo) fiat instrumentum, cuius diameter sit ad minimum vnius pedis; diuidatur limbus in quatuor quadrantes; quadrantes singuli in 90 gradus. Pyxis mobilis (vt in nautico instrumento fieri solet) subtus grauiore pondere sexdecim librarum libranda est. In Pyxidis pendentis margine in principijs quadrantum oppositis, hemicyclus in medio in conum assurgens erigatur (pedibus hemicycli vtrinque in marginis foueis fixis) ita vt summum coni sit perpendiculare ad Pyxidis planum; in eius summitate regula sexdecim digitorum per meditullium tanquàm librile in iunctura vt moueri possit, in medio tanquàm axe firmatur: In regulae finibus finibus sint pinnulae paruae cum foraminibus per quae solem aut stellas obseruare possumus.