# De magnete 19

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/19

Atque illa quidem pyxide, nihil vnquam humanis excogitatum artibus, humano generi profuisse magis, constat: Inuentam tamen antè ab alijs, et in marinis artibus admissam, ex veteribus scriptis, et quibusdam argumentis et coniecturis existimant nonnulli. Scientia Nauticae pyxidulae traducta videtur in Italiam, per Paulum Venetum, qui circa annum MCCLX. apud Chinas artem pyxidis didicit; Nolim tamen Melphitanos tanto honore priuari, quòd ab ijs in mari mediterraneo, primùm vulgariter fabricata fuerit. Goropius inuentionem tribuit Cimbris siue Teutonibus, scilicet quòd 32 ventorum nomina pyxidi inscripta, ab omnibus naucleris, siue galli, Britanni, siue Hispani sint, Teutonica lingua pronuntiantur: Sed Itali sua lingua vernacula describunt. Sunt qui putant Salomonem Regem Iudeae cognouisse et indicasse vsum pyxidis nauticae suis naucleris, in magnis nauigationibus, cùm tantam vim auri reportarent ab Indis occidentalibus: Quare et à dictione hebraica Paruaim, regiones Peru auro abundantes, Arias Montanus nominatas esse contendit. Sed ab inferioris Aethiopiae littore verisimiliùs, vt alij commemorant à Regione Cephala. At illud minùs verum videatur, quòd Phaenices Iudeae contermini, in nauigationibus prioribus saeculis peritissimi, (quorum etiam ingenijs, laboribus, et consilio, vt in alijs operibus, ita in fabricandis nauibus, et expeditionibus ipsis, vsus est Salomon) nesciebant magnetica auxilia, artem pyxidis marinae: Si enim in vsu fuisset apud illos, proculdubio et Graeci, et Itali, barbarique omnes rem tam necessariam, et communi vsu nobilitatam intellexissent, nec vnquam obliuione, inclita, cognitu facillima, summeque requisitaperirent; sed aut per manus tradita fuisset disciplina ad posteriores, aut aliquod eius monumentum scriptis exstaret. Sebastianus Cabottus primus inuenit quòd magneticum ferrum variaret. Gonzalus Quiedus primus scribit in sua historia in meridiano Azorum ferrum non variare. Fernelius in libro de abditis rerum causis, in magnete abditam esse & abstrusam causam; alibi caelestem dicit, nihilque praeter ignotum per ignotius parturit. Rudis est enim illa, ieiuna, & frigida causarum abditarum inquisitio. Ingeniosus Fracastorius philosophus eximius, rationem quaerit directionis magnetis, & montes fingit magneticos hyperboreos, magnetica ferramenta allicientes: hanc opinionem ab alijs etiam quodammodò acceptam, multi sequuntur, tam suis scriptis, quàm geographicis tabellis, chartis marinis, & orbis descriptionibus: somniantes sibi polos magneticos, & rupes ingentes, à telluris polis alienos.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
