# De magnete 192

William Gilbert, De magnete, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/192

CAP. XIIII. De variatione sub aequinoctiali linea, & propè ipsam. N Borealibus variat magneticum, propter continentis eminentias Boreales: In Australibus propter austrinas: In aequatore si pares vtrinque essent, nulla foret variatio. Sed quia rarò contingit, igitur aliqua etiam saepè variatio sub aequatore cernitur, etiam in distantiâ aliquâ ab aequatore versus Boream. trium vel 4 graduum, variatio potest fieri ab australibus; si amplissimae & validae admodum in propinquo fuerint à latere australes continentes. CAP. XV. Variatio magnetici ferri in mari magno Aethiopico, & Americano, vltrà aequatorem. ximus antea modum & rationem variationis, in lari Atlantico magno: Cum verò vltrà aequatorem progressum fuerit, in Brasilię orientali littore, diuercit magneticum continentem versus, termino scilicet in austrum vergente: Ita illo versorij termino, declinat à meridiano vero, versus occidentem: Quod nauigantes obseruant in altero fine, putantque variationem fieri in ortum. Totâ autem viâ à primo in ortum Brasiliae promontorio, per Caput sancti Augustini, inde ad Cap.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
