Latin
CAP. XVIII
William Gilbert, De magnete 197
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò à C versus D crescit variatio; non tamen tam citò deuiat versorium in primis spatijs, atque propè D; sed plura milliaria conficiuntur in circulo parallelo CD, iuxta C, vt deuiaret vno gradu versorium à polo A, quàm iuxta D; sic etiam à D versus E vt diminueretur variatio, plura milliaria desiderantur propè D, quàm propè E; ita inaequalibus cursibus aequales fiunt deuiationes, tam crescente quàm decrescente variatione; in minoribus tamen spatijs decrescit quàm incrementum habet. Sed multae intercedunt aliae causae quae proportionem istam interturbant.