Latin
2
William Gilbert, De magnete 2
Unproofread scanNot analysed yet
LOSOPHIAE STVDIOSVM, PRAEFATIO. VM in arcanis inueniendis, &abditis rerum causis perquirendis, ab experimentis certioribus, &argumentis demonstratis, validiores existant rationes, quàm à probabilibus coniecturis, &vulgò Philosophantium placitis: Vt igitur magni magnetis, Communis matris (telluris) inclyta substantia, adhuc prorsus incognita, viresque huius globi egregiae, &eminentes, meliùs intelligantur: à vulgari magnetica, lapidea, ferreaque materia, magneticisque corporibus, tellurisque partibus propinquioribus, quas manibus tractare, sensibus ipsis percipere licet, exordiri; manifestis experimentis magneticis procedere; &in intima telluris primùm penetrare proposuimus. Nam posteaquàm eorum quae ab excelsis montibus, aut marium profunditatibus, aut imis cauernis, &abditis metallis eruta; plurima nobis visa &perspecta fuissent, vt telluris substantiam veriorem tandem cognosceremus: in magnetis viribus perquirendis (admirandis illis quidem, &supra omnium aliorum apud nos corporum virtutes praepotentibus, collatis reliquorum fossilium omnium viribus) diutinam multamque curam adhibuimus. Neque hunc nostrum laborem inertem, &infrugiferum inuenimus; cùm nobis quotidiè experiendo, nouae &inauditae proprietates elucerent; creuitque adeò ex rebus diligenter spectatis Philosophia, vt terreni globi interiora, &genuinam substantiam, magneticis principijs exponere, terramque (communem matrem) hominibus commonstrare, veris demonstrationibus, &manifestè sensibus apparentibus experimentis, tanquàm digito designare, aggressi simus. *ij. simus.