Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 20
Unproofread scanNot analysed yet
Ante Fracastorium opusculum extat nomine Petri cuiusdam Peregrini, ducentis ampliùs annis, satis pro tempore eruditum, quod nonnulli ex Rogerij Baconi Angli Oxoniensis opinionibus dimanasse existimant: In quo libro argumenta directionis magneticae, à polis caeli, &caelo ipso quaeruntur. Ex hoc Petro Peregrino, lohannes Taisner Hannonius libellum extraxit, &vt nouum diuulgauit. Cardanus ortum stellae in cauda vrsae maioris celebrat, quam variationis causam in ortum posuit: putans ille quidem semper certam esse variationem, ab ortu stellae. Sed variationis pro regionis mutatione varietas, &mutationes in multis locis, in australibus etiam regionibus irregulares, singularem syderis dominatum, ex boreali exortu non admittunt. Collegium Conimbricense petit causam à parte aliqua caeli iuxta polum: Scaliger exercitatione in Cardanum CXXXI, caelestem causam sibi ignotam, &terrestres magnetes nusquam inuentos inducit; non à montibus illis sideriticis, sed ab ea vi quae illorum fabricatrix fuit, illa nempè caeli parte quae septentrionali illi puncto imminet. Hanc opinionem plurimis verbis vir ille eruditus exornat, &multis in margine subtilitatibus coronat; sed rationibus non ita subtilibus. Martinus Cortesius locum attractiuum vltra polos, &mobiles caelos esse existimat. Bessardus quidam Gallus polum obseruat zodiaci, non minori vanitate. Iacobus Seuertius Parisiensis, inter pauca recitata, nouos fingit errores de diuersarum terrarum diuersis in directione magnetibus: tum etiam de orientalibus &occidentalibus partibus magnetis. Robertus Norman Anglus punctum ponit &locum respectiuum, non attractiuum; in quem magneticum ferrum collimaret, non quòd ipsum alliceret. Franciscus Maurolycus problemata pauca de magnete tractat, iuxta tritas aliorum opiniones, variationem ab insula quadam magnetica, ab Olao magno commemorata fieri autumat. Iosephus Costa magnetem prorsus ignorans, de magnete tamen verba otiosa fundit. Liuius Sanutus in sua geographia Italicè, multùm disputat de primo meridiano magnetico, de polis magneticis, an in coelo, aut in terra; Et de instrumento ad inueniendam longitudinem: sed non intellectâ magneticâ naturâ, nihil praeter errores &caligines in tam excellenti cognitione commouet, Fortunius Affaitatus de attractione ferri, &conuersione ad polos satis ineptè philosophatur.