Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 207
Unproofread scanNot analysed yet
Errella ex optimo magnete robusto, &ex partibus simillimis constans, non carie, aut corruptelâ aliquibus in locis labefactata, sit iustae magnitudinis, adeò vt diameter eius sit sex vel septem digitorum, exacteque rotundetur. Polos eius secundum artem priùs ostensam inuentos, instrumento ferreo signabis, tum etiam aequinoctialem circulum. Postea in assere quadrato crasso, magnitudinis pedalis, foramen efficies hemisphaericum, quod dimidium ipsius terrellae capiat; &semissis eius supra asseris planum exactè emineat: Huic foramini proximiorem limbum (circulo circumducto, pro meridiano) diuide in 4 quadrantes, hosque singulos in 90 gradus. Terminus quadrantum in limbo sit propè centrum quadrantis in assere, diuisi etiam in 90 gradus. In centro illo sit exiguum versorium breue (altero fine acutiore, longioreque, tanquàm indice) in aequilibrio constitutum, super acum idoneam: Manifestum, quòd cùm poli lapidis sunt in principio quadrantum, tunc versorium iacet rectè, tanquàm in aequilibrio, supra terrellam. At si terrellam mouebis, adeò vt polus aliter à laeuâ ascendat, tunc versorium erigit se in meridiano, pro latitudinis ratione, quemadmodùm magneticum conuertit se; &in quadrante super planum ligni descripto gradus conuersionis siue declinationis per versorium ostenditur. Limbus foraminis designat meridionalem circulum, cui &meridianus aliquis terrellae circulus aptatur, cum poli vtrinque in intima ipsius limbi circumferentiâ fuerint. Haec semper eâdem planè ratione fiunt in tellure ipsâ cùm nulla sit variatio; cùm verò fuerit variatio aut directionis aut declinationis (verae scilicet conuersionis perturbatio, propter causas postea ostendendas) tunc differentia aliqua est. Sit quadrans propè limbum, aut sit eius centrum in limbo ipso, versorium autem esto breuissimum vt non attingat terrellam; quia in longiore aut remotiore versorio error est, nam verè proportionatum habet motum ad terrellam in superficie terrellae tantùm. Quòd si quadrans distans multùm à terrella intrà orbem virtutis terrellae moueretur versus polum in circulo aliquo terrellae concentrico, tunc versorium indicaret gradus declinationis in quadrante, pro ratione &symmetriâ circuli illius, non terrellae. CAP. De versorij conueniente longitudine super terrellam, pro declinatione.