# De magnete 21

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/21

Nouissimè Baptista Porta, philosophus non vulgaris, in sua magia naturali, librum septimum fecit condum, & promum mirabilium magnetis; sed pauca ille de magneticis nouit motionibus, aut vidit vnquam; & nonnulla de manifestis viribus, quae vel ipse à R. M. Paulo Veneto didicit, vel suis vigilijs deprompsit, non ita bene inuenta & obseruata sunt; sed falsissimis experimentis scatent, quemadmodum suis locis apparebit: multis tamen ego illum dignum laudibus iudico, quòd rem tantam (vti alias res plurimas faeliciter satis, non mediocri cum fructu) aggressus fuerit, & quòd vlteriùs perscrutandi occasionem dederit. Hi omnes ante nos philosophantes, paucis experimentis vagis & incertis, ab abditis rerum causis petitis rationibus, de attractione philosophantes; tum in magneticarum directionum causis, coeli partem, polos, sydera, asterismos, aut montes, rupesue, inane, atomos, locos attractiuos, vel respectiuos extra coelum, nonnullaque huiusmodi non demonstrata paradoxa quaerentes; toto caelo errant, & caeci vagantur: neque istos errores & impotentes eorum ratiunculas conuellere argumentis adhuc statuimus, nec alias plurimas de magnete fabulas, nec impostorum aut fabulatorum superstitiones: Vt Francisci Ruci de magnete dubitationem, an cacodaemonum sit impostura: nec quòd in somnis ignorantis foeminae capiti subditus, adulteram lecto deturbat: nec quòd magnes furibus suo fumo & nidore vsui sit, quasi ad furta lapis natus sit: Aut quòd seras & clauaturas aperiat, vt delirat Serapio: nec quòd ferrum tractum à magnete, in libra positum, nihil magneti ponderis adijceret, quasi ferri grauitas vi lapidis absorberetur: Aut quod Serapio & Mauri tradunt in India maritimas quasdam cautes existere, magnete abundantes, quae clauos omnes è nauibus ad eas appulsis extrahunt, & nauigia sistunt, quam & Olaus magnus non omittit fabulam, qui montes sub septentrione esse dicit tantarum virium attrahendi, vt naues ligneis clauis aedificatae sint, ne permagneticos scopulos pertranseuntes, è ligno ferrei claui traherentur. Nec quòd albus magnes conquiri possit pro amoris philtro: Aut, vt inconsideratè recitat Hali Abas, quòd si in manu teneatur dolores pedum, & spasmum curabit: Aut quod gratum facit & acceptum principibus, aut eloquentem, vt Pictorius cecinit; Aut quod Albertus magnus docet duo vt sint magnetum genera, alterum quod in Boream, alterum quod in Meridiem dirigit: Aut quòd ad stellas Boreales dirigitur ferrum vi communicata stellarum polarium, vti solem sequuntur bys tur plantae, vt Heliotropium: Aut vt Lucas Gauricus Astrologus caudae vrsae maioris subesse lapidem magnetem statuit: deputari etiam vult Saturni planetae, perindè vt Sardonychum, & onychum; etiam & Marti magnetem, simul cum adamante, Iaspide, & Rubino; adeò vt à binis regatur planetis.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
