# De magnete 210

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/210

Declinatio etiam ferri magnetici in aqua, in sequentibus demonstrata, constans est; nec ferrum magneticum descendit ad fundum vasis, sed permanet in medio conuersum super centrum suum pro debita sua declinatione; quod non accideret, si terra aut eius poli attrahendo deducerent finem magnetici ferri, vt ità declinaret. CAP. VI. De proportione declinationis pro latitudinis ratione, & de causa eius. E instrumenti fabricâ pro declinatione inueniendâ, de causis & modis declinationis, & variorum locorum varijs conuersionibus, de lapidis inclinatione, de instrumento per lapidis virtutem indicante gradum declinationis à quouis horizonte: tum de ferramentorum in meridiano lapidis, pro latitudine diuersâ per erectionem demonstratâ conuersione dictum est. Nunc verò de causis proportionis inclinationis illius ampliùs disserendum. Magnes lapis, & filum ferreum magneticum dum in meridiano ab aequatore versus polum feruntur, conuertuntur ad magnetem rotundum, tum etiam ad tellurem motu circulari.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
