# De magnete 211

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/211

In horizonte recto (quemadmodùm etiam super aequinoctialem lapidis) axis ferri, qui est eius meditullium, est linea axi terrae parallela. Axis ille cùm ad polum, centrum eius peruenerit, in eadem linea rectâ cum telluris axe consistit. Idem ferri finis qui in aequatore respicit meridiem conuertitur in septentriones: Non est enim motus centri ad centrum, sed corporis magnetici ad corpus magneticum, axisque corporis ad axem conuersio naturalis; non ex poli ipsius attractione vt ferrum terrae polare punctum respiceret. Sub aequatore ferrum magneticum manet in horizontis aequilibrio; at versus polum vtrinque, in omni latitudine à primi gradus initio ad nonagesimum usque, declinat: Non tamen pro numero graduum aut arcu latitudinis, descendit sub horizonte magneticum ferrum tot gradibus, aut simili arcu; sed longè diuerso: quià motus hic verè non est motus declinationis, sed est reuerâ motus conuersionis, & arcum conuersionis obseruat, pro ratione arcus latitudinis. Corpus igitur magneticum A, dum progreditur supra tellurem ipsam, aut paruam tellurem siue terrellam à G aequinoctiali versus polum B, conuertitur super centrum suum, & in dimidio progressionis centri ab aequatore ad polum B, in aequatorem F inter duos polos medium dirigitur; multò igitur celeriùs oportet versorium conuerti quàm procedit centrum, vt conuertendo rectâ respiciat punctum F. Quare celer est in primis ab aequatore gradibus conuersionis huius motus, ab A nempè ad L; tardior verò in posterioribus ab L ad B, in respectibus scilicet ab aequatore F, ad C. Quòd si declinatio latitudini esset aequalis (id est, totidem semper gradibus ab horizonte, quot ab aequatore recesserit versorij centrum) tunc magneticum ferrum potentiam & peculiarem centri virtutem sequeretur tanquàm punctum per se operantem: Atqui totum obseruat, eiusque molem, & externos limites; coeuntibus vtriusque viribus, tam magnetici versorij quàm telluris. CAP. VII.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
