# De magnete 217

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/217

Sic praeparati fili finem alterum frica super magnetis finem borealem, alterum verò super meridionalem lapidis partem (artificiose admodùm, ne cortex vel tantillùm de loco moueatur) & rursus in aquam imponito: declinabit tunc filum circulari motu super centrum suum, infra planum horizontis, pro ratione latitudinis regionis; atque etiam declinans, variationis punctum (directione verâ perturbatâ) commonstrabit. Sit magnes (quo fricatur ferrum) robustus, qualis in omnibus magneticis declinationibus desideratur. Ferrum ita in aquam positum, & praeparatum magnete, cum declinans steterit; manet finis inferior in puncto variationis, in arcu magni circuli siue meridiani magnetici transeuntis per Zenith siue verticem, & punc tum variationis in horizonte, atque imum coeli punctum quod Nadir vocant: Quod demonstratur appositione magnetici versorij longioris, ex altero latere paululùm a vase. Haec est demonstratio absolutioris magnetici corporis conformationis ad vnitatem cum telluris corpore; in illa apparet naturaliter directio, cum suâ variatione, & declinatione.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
