# De magnete 218

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/218

Sed intelligendum, vt curiosum & difficile est istud experimentum; ita non diu permanet in medio aquae, sed tandem ad fundum descendit, cum cortex humorem plus iusto imbiberit. CAP. X. De declinationis variatione. E directione antea dictum est, & de variatione tanquam directionis distractione quadam: nunc in declinatione talis etiam irregularis motus animaduertitur, cùm vltra limites descendit, aut scopum ipsum aliquando non attingit. Est igitur variatio declinationis, arcus meridiani magnetici inter veram declinationem & apparentem. Propter terrenas enim eminentias vt à vero meridiano auocantur magnetica, ita etiam vltrà genuinam conformationem ferrum (auctâ paululùm conuersione) declinat. Vt enim variatio est directionis deuiatio, ita quoque ob eandem causam declinationis est error aliquis, licèt plerumque exiguus admodùm Aliquando etiam cùm nulla fuerit variatio directionis in horizonte, declinationis tamen variatio esse poterit; scilicet cùm aut directè meridionaliter, id est, sub ipso meridiano, robustiores telluris partes emineant, aut cùm minùs illae partes potentes fuerint, quàm generalis natura requirit; aut cùm nimis virtus alterâ parte intenditur, aut alterâ remittitur, quemadmodùm in vasto oceano videre licet. Atque naturam hanc discrepantem variumque effectum, facile est cernere in quibusdam partibus vniuscuiusque ferè lapidis rotundi. Dissimilitudo potentiae cognoscitur in quauis parte terrellae, per experimentum demonstrationis, huius libri cap. 2. Effectus autem demonstratur apertè per instrumentum ostensiuum declinationis, huius libri cap. 3. CAP. De formali actu magnetico sphaerice effuso.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
