# De magnete 219

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/219

Ictum est saepiùs de telluris & lapidis polis, & aequinoctiali cingulo; nouissimè verò de declinatione magneticorum ad terram & terrellam, eiusque causis: Huius autem declinationis causam dum vario & multiplici artificio diu multùmque assequi laborauerimus, nouam & admirabilem (supra omnium virtutum magneticarum miracula) orbium ipsorum scientiam bonis auspicijs inuenimus: Ea namque est globorum magneticorum facultas, vt fusa sit & extra corpus ipsum in orbes extensa, formâ vltra materiae corporeae limites elatâ; in qua physiologia mens diligentiùs versata, motionum reuolutionumque causas definitas inueniet. Terrellae potestates eaedem sunt etiam in orbe potestatis toto, & orbes in se in quauis distantia à corpore terrellae, suos habent pro diametri ratione, & peripheriae quantitate virtutum terminos siue punctos in quibus conuertuntur magnetica corpora: nec eandem terrellae partem siue punctum in quouis ab eâdem interuallo (nisi in orbium & terrellae axe fuerint) respiciunt, sed semper in illa orbium suorum puncta tendunt, quae similibus arcubus à communi eorundem axe distant. Veluti in sequenti diagrammate proponimus terrellae corpus, cum polis & aequatore; versoriumque etiam in tribus alijs orbibus circa terrellam concentricis longiùs ab illa distantibus. In his (vt in omnibus quos infinitos imaginari possumus) orbibus, magneticum corpus siue versorium obseruat orbem suum in quo collocatur, eiusque diametrum, polosque, & aequatorem, non terrellae: atque ab illis, & secundum eorum orbium amplitudinem disponitur, conuertitur, & dirigitur magneticum, & dum stat & dum procedit etiam centrum magnetici, in illius orbis arcu quouis. Neque tamen formas magneticas & orbes in aëre, aut aqua, aut quouis medio non magnetico existere volumus; quasi aër aut aqua susciperent illas, aut illis informarentur; tantummodò enim effunduntur formae & realiter subsistunt cum fuerint illic magnetica; vndè magneticum intra orbium vires & limites apprehenditur, & in orbibus magnetica disponunt magnetica, & incitant, ac si orbes virtutum solidi essent & materiati magnetes: non enim per omne medium procedit, & vt in corpore continuo realiter existit magnetica vis: ita orbes sunt magnetici, & tamen non orbes reales nec per se existentes.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
