Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 22
Unproofread scanNot analysed yet
Magnes praeterea ab eo dicitur ad virginis signum pertinere, qui multas huiusmodi erudito mathematico velo, pudendas stultitias protegit: Aut vt magneti, vrsae sculpatur imago quando Luna septentriones aspexerit, vt suspensus filo ferreo, vrsae caelestis virtutem conciliaret, vt Gaudentius Merula commemorat: Aut quòd magnes traheret ferrum, &dirigeret in septentriones, quòd ferro sit ordine superior apud vrsum, vt scribit Ficinus, &recitat Merula: Aut quòd interdiu quidem hanc ferri trahendi vim habet, noctu vero imbecillem, aut potiùs nullam: Aut quòd sanguine hircino languida &sopita virtus restauretur, vt Ruellius scribit: Aut quòd Hircinus sanguis magnetem liberaret ab adamantis veneficio, ita vt extincta vis reuiuiscat, cùm hircino sanguine proluitur, propter dissidium inter sanguinem illum &adamantem: Aut quòd maleficium remoueret à mulieribus, &fugaret daemones, vt somniat Arnoldus de villa noua: Aut quòd conciliare potest vxoribus maritos, aut nuptas reuocare maritis, vt docet praecentor vanitatum Marbodaeus Gallus: Aut quòd vis sit in magnete echeneidis sale asseruato, vt aurum quod deciderit in altissimos puteos, extraheret, ex Caelij Calcagnini relationibus. Talibus sese nugamentis &fictis fabellis delectant philosophi plebei, &satiant rerum abditarum auidos lectores, &indoctos ineptiarum helluones: Sed postquam magnetica natura sequenti oratione reserata fuerit, &nostris laboribus &experimentis exculta, abditae &reconditae tanti effectus causae certae extabunt, probatae, ostensae, &demonstratae; simulque omnes caligines euanescent, omnesque errorum fibrae euulsae, neglectae iacebunt; &fundamenta inclitae philosophiae magneticae iacta, de nouo apparebunt, vt excelsa ingenia non ampliùs otiosis opinionibus eludantur. Alii sunt viri docti qui in longinquis nauigationibus variationis magneticae differentias obseruauerunt: Doctissimus Thomas Hariotus, Robertus Hues, Edouardus Wrightus, Abrahamus Kendallus Angli; Alij instrumenta magnetica, &expeditas obseruandi rationes inuenerunt, &ediderunt, nauigantibus, longiusque peregrinantibus necessarias: vt Guilielmus Borough in libello de variatione pyxidis, Guilielmus Barlo in suo supplemento, Robertus Normannus in nouo suo attractiuo. Atque hic est ille Robertus Normannus (nauita peritus, &ingeniosus artifex) qui primus declinationem magnetiei ferri inuenit.