# De magnete 22

William Gilbert, De magnete, VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/22

Magnes praeterea ab eo dicitur ad virginis signum pertinere, qui multas huiusmodi erudito mathematico velo, pudendas stultitias protegit: Aut vt magneti, vrsae sculpatur imago quando Luna septentriones aspexerit, vt suspensus filo ferreo, vrsae caelestis virtutem conciliaret, vt Gaudentius Merula commemorat: Aut quòd magnes traheret ferrum, & dirigeret in septentriones, quòd ferro sit ordine superior apud vrsum, vt scribit Ficinus, & recitat Merula: Aut quòd interdiu quidem hanc ferri trahendi vim habet, noctu vero imbecillem, aut potiùs nullam: Aut quòd sanguine hircino languida & sopita virtus restauretur, vt Ruellius scribit: Aut quòd Hircinus sanguis magnetem liberaret ab adamantis veneficio, ita vt extincta vis reuiuiscat, cùm hircino sanguine proluitur, propter dissidium inter sanguinem illum & adamantem: Aut quòd maleficium remoueret à mulieribus, & fugaret daemones, vt somniat Arnoldus de villa noua: Aut quòd conciliare potest vxoribus maritos, aut nuptas reuocare maritis, vt docet praecentor vanitatum Marbodaeus Gallus: Aut quòd vis sit in magnete echeneidis sale asseruato, vt aurum quod deciderit in altissimos puteos, extraheret, ex Caelij Calcagnini relationibus. Talibus sese nugamentis & fictis fabellis delectant philosophi plebei, & satiant rerum abditarum auidos lectores, & indoctos ineptiarum helluones: Sed postquam magnetica natura sequenti oratione reserata fuerit, & nostris laboribus & experimentis exculta, abditae & reconditae tanti effectus causae certae extabunt, probatae, ostensae, & demonstratae; simulque omnes caligines euanescent, omnesque errorum fibrae euulsae, neglectae iacebunt; & fundamenta inclitae philosophiae magneticae iacta, de nouo apparebunt, vt excelsa ingenia non ampliùs otiosis opinionibus eludantur. Alii sunt viri docti qui in longinquis nauigationibus variationis magneticae differentias obseruauerunt: Doctissimus Thomas Hariotus, Robertus Hues, Edouardus Wrightus, Abrahamus Kendallus Angli; Alij instrumenta magnetica, & expeditas obseruandi rationes inuenerunt, & ediderunt, nauigantibus, longiusque peregrinantibus necessarias: vt Guilielmus Borough in libello de variatione pyxidis, Guilielmus Barlo in suo supplemento, Robertus Normannus in nouo suo attractiuo. Atque hic est ille Robertus Normannus (nauita peritus, & ingeniosus artifex) qui primus declinationem magnetiei ferri inuenit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
