Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 220
Unproofread scanNot analysed yet
Diagramma motuum in orbibus magneticis. AN. AB axis terrellae &orbium, CD Aequator. In omnibus orbibus, vt in terrella, in aequatore versorium ad Horizontis planum componitur; in axe vbique perpendiculariter centrum respicit; in medijs interuallis E respicit D, &G respicit H, non F, quod L versorium in superficie terrellae respicit. Sed qualis est proportio L ad F in superficie terrellae, talis est G ad H in suo orbe, &E ad D in orbe suo; tales etiam sunt omnes conuersiones in orbibus ad orbium terminos, quales in terrellae superficie, aut ad eius superficiei terminos.