# De magnete 220

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/220

Diagramma motuum in orbibus magneticis. AN. AB axis terrellae & orbium, CD Aequator. In omnibus orbibus, vt in terrella, in aequatore versorium ad Horizontis planum componitur; in axe vbique perpendiculariter centrum respicit; in medijs interuallis E respicit D, & G respicit H, non F, quod L versorium in superficie terrellae respicit. Sed qualis est proportio L ad F in superficie terrellae, talis est G ad H in suo orbe, & E ad D in orbe suo; tales etiam sunt omnes conuersiones in orbibus ad orbium terminos, quales in terrellae superficie, aut ad eius superficiei terminos.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
