# De magnete 222

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/222

Suspicabantur namque non sine diuinâ & animatâ naturâ posse motus tam varios fieri, corpora ingentia certis temporibus torqueri, admirabiles potentias in alia corpora infundi; quibus totus muudus varietate pulcherrimâ florescit, per formam hanc primariam globorum ipsorum. Veteres, vt Thales, Heraclitus, Anaxagoras, Archelaus, Pythagoras, Empedocles, Parmenides, Plato, & Platonici omnes, neque solùm seniores Graeci, sed Aegyptij, & Chaldaei in mundo animam quandam vniuersalem quaerunt, & mundum totum animâ esse praeditum affirmant. Aristoteles non mundum vniuersum animatum, sed tantùm coelum; elementa verò sua inanimata esse constituit; astra autem ipsa animata. Nos verò animam hanc in globis solùm, & in eorum partibus homogeneis inuenimus; quae licèt non eadem omnibus insit (multò enim praestantior in Sole, & quibusdam stellis, quàm in alijs minùs nobilitatis) in plurimis tamen globorum animae virtutibus conueniunt. Similiter enim vnaquaeque pars homogenea ad suum globum appellit; & inclinationem habet ad directionem in mundo communem totius; & effirsae formae in omnibus eminent; & in orbem efferuntur, & limites habent suos: hinc motuum & conuersionum planetarum omnium ordo, & integritas, & non errantes sed certae & destinatae circuitiones. Quare Aristoteles sphaeris ipsis & coelorum orbibus (quos fingit) animam concedit, quia ad motum circularem & actiones habiles sunt & idoneae, ferunturque certis & definitis cursibus. Mirum profectò est quamobrem vnicus terrae globus cum suis effluuijs, ab eo eiusque sectatoribus damnatus sit, & in exilium (quasi excors & inanimus) eiectus, & ab omni mundi excellentis integritate deturbatus. Exiguum comparatione totius corpusculum, & in numerosa frequentia multorum millium obscurum, neglectum, & deformatum. Cui etiam socia elementa iungunt, pari infoelicitate misera & relicta. Monstrum igitur istud in Aristotelico mundo videatur, in quo omnia perfecta, viuida, animata; vnica verò terra, infoelix pars pusilla, impersecta, mortua, inanimata & caduca. Contrà verò Hermes, Zoroaster, Orpheus, vniuersalem agnoscunt animam.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
