Latin
224
William Gilbert, De magnete 224
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in globorum extremitatibus tantùm, animarum &animatorum frequentia manifestiùs cernitur, in quibus summus opifex, maiore &iucundâ varietate sibi perplacet. Animae autem illę quae cancellis quibusdam &quasi carceribus continentur, immateriales effusas formas, extra corporis limites non emittunt, neque mouentur ab illis corpora absque labore, &dispendio: spiritu feruntur, &efferuntur; quo sedato &oppresso malo aliquo, iacent corpora tanquam mundi faeces, &excrementa quaedam globorum. Globi autem ipsi manent &perennant, mouentur, &promouentur, &sine dispendio aut lassitudine cursus suos conficiunt. Humana anima ratione vtitur, videt multa, de plurimis inquirit; sed vel optimè instructa (tanquam per transennam) à sensibus exterioribus lumen, &cognitionis principia sumit. Hinc tot errores &desipientiae, quibus iudicia nostra &vitae actiones perturbantur; adeò vt pauci aut nulli rectè &iustè actiones instituant. Sed telluris magnetica vis et globorum formata anima siue animata forma, sine sensu absque errore, sine malorum &morborum tam praesentium iniurijs, actum habet insitum, per totam materialem molem viuidum, certum, constantem, dirigentem, commouentem, imperantem, consentientem; à quo omnium in superficie generationes &interitus propagantur. Nam absque motu illo quo diurna volutatio perficitur, terrena omnia apud nos horrida, &inculta, &plusquam deserta, &feriata prorsus manerent. Isti verò motus in naturę fontibus, non cogitationibus, ratiunculis, &coniecturis fiunt, vt humanae actiones, quae ancipites sunt, imperfectae, &incertae: sed connatae sunt illis ratio, disciplina, scientia, discretio, à quibus actiones certae &definitae existunt, ab ipsis mundi iactis fundamentis &primordijs; quas nos propter animae nostrę imbecillitatem comprehendere non possumus. Quare Thales non sine causa (vt refert Aristoteles in libro de anima) animatum lapidem magnetem esse voluit, qui pars est &soboles dilecta telluris matris animatae.