# De magnete 224

William Gilbert, De magnete, 224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/224

Sed in globorum extremitatibus tantùm, animarum & animatorum frequentia manifestiùs cernitur, in quibus summus opifex, maiore & iucundâ varietate sibi perplacet. Animae autem illę quae cancellis quibusdam & quasi carceribus continentur, immateriales effusas formas, extra corporis limites non emittunt, neque mouentur ab illis corpora absque labore, & dispendio: spiritu feruntur, & efferuntur; quo sedato & oppresso malo aliquo, iacent corpora tanquam mundi faeces, & excrementa quaedam globorum. Globi autem ipsi manent & perennant, mouentur, & promouentur, & sine dispendio aut lassitudine cursus suos conficiunt. Humana anima ratione vtitur, videt multa, de plurimis inquirit; sed vel optimè instructa (tanquam per transennam) à sensibus exterioribus lumen, & cognitionis principia sumit. Hinc tot errores & desipientiae, quibus iudicia nostra & vitae actiones perturbantur; adeò vt pauci aut nulli rectè & iustè actiones instituant. Sed telluris magnetica vis et globorum formata anima siue animata forma, sine sensu absque errore, sine malorum & morborum tam praesentium iniurijs, actum habet insitum, per totam materialem molem viuidum, certum, constantem, dirigentem, commouentem, imperantem, consentientem; à quo omnium in superficie generationes & interitus propagantur. Nam absque motu illo quo diurna volutatio perficitur, terrena omnia apud nos horrida, & inculta, & plusquam deserta, & feriata prorsus manerent. Isti verò motus in naturę fontibus, non cogitationibus, ratiunculis, & coniecturis fiunt, vt humanae actiones, quae ancipites sunt, imperfectae, & incertae: sed connatae sunt illis ratio, disciplina, scientia, discretio, à quibus actiones certae & definitae existunt, ab ipsis mundi iactis fundamentis & primordijs; quas nos propter animae nostrę imbecillitatem comprehendere non possumus. Quare Thales non sine causa (vt refert Aristoteles in libro de anima) animatum lapidem magnetem esse voluit, qui pars est & soboles dilecta telluris matris animatae.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
