# De magnete 226

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/226

In motionibus ad telluris corpus variatio, vt in terrella ex eminentiarum dissimilitudine, inaequalitate, & imperfectione ostenditur: Ita omnis variatio versorij aut pyxidis nauticae, vbique terrarum aut marium, quod tantoperè hominum ingenia perturbauit, easdem ob causas discernitur, & agnoscitur. Declinatio magnetica (quae admirabilis est magneticorum ad corpus terrellae conuersio formali progressu, eadem in tellure luce clariùs apparet. Atque istud quidem experimentum solum, magneticam naturam telluris inclytam, per omnes eius internas partes ingenitam, & fusam, admirabili indicatione tanquam digito ostendit. Magneticus igitur vigor in tellure existit quemadmodum in terrella quae pars est telluris, naturâ homogenica, Arte vero sphęrica, vt telluris globosae figurae corresponderet, & praecipuis experimentis cum telluris globo consentiret. CAP. II. Magneticus axis telluris inuariabilis permanet. Xis telluris magneticus, vt in ipsis primordijs motiui mundi, per telluris media transibat: ita nunc per centrum ad eadem superficiei puncta tendit, pergl. manente etiam aequinoctialis lineae circulo & plano. Non enim sine vastissima terrenae molis demolitione, immutari naturales hij termini possunt, vt facile est ex magneticis demonstrationibus colligere. Quare Dominici Mariae Ferrariensis, viri ingeniosissimi, qui fuit Nicolai Copernici praeceptor, opinio delenda est, quae ex obseruationibus quibusdam suis talis est.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
