# De magnete 235

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/235

Quare ad telluris bonum verticitatum collimationes, in certum firmamenti & visibilis coeli punctum non continuò spectant. Nam aequinoctiorum immutationes ab inflexione quâdam axis terrae fiunt; in illa tamen inflexione, motiuam constantiam terra habet, à proprijs viribus. Terra vt conuertat sese diurnâ reuolutione polis suis innititur. Nam cùm in A & B verticitas constans sit, & axis directa; in C & D (aequinoctiali) liberae sunt partes, fusis viribus totis vtrinque à plano euerterea tamen Wissoaequatoris versus polos, in aethere à renitentia libero, aut in vacuo; constanterque manentibus A & B, C versus D & insitâ conformitate & aptitudine, & propter bonum necessarium, & mali declinationem, maximè autem solaribus virtutum orbibus effusis luminibusque promouentibus, voluitur. Circumfertur etiam non nouo & alieno cursu; sed (communi reliquorum planetarum inclinatione) ab occasu in ortum tendit. Similis enim versus ortum secundùm successionem signorum, planetis omnibus motus, siue infrà solem Mercurius & Venus, siue circa solem reuoluantur.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
