# De magnete 236

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/236

Tellurem habilem esse & idoneam ad mouendum circulariter, ostendunt partes eius, quae separatae à toto, non tantùm Peripateticorum recto motu feruntur, sed rotantur etiam. Magnes collocatus in vase ligneo, imponitur aquae, vt liberè possit natare, conuertere se, & fluitare. Si polus magnetis B contrà naturam positus fuerit versus meridiem F, terrella conuertitur circa centrum suum circulari motu in plano Horizontis, ad septentrionem E, vbi quiescit non in C aut D. Hoc facit exiguus lapis quatuor tantùm vnciarum; eundem etiam habet motum tam expeditè, si fuerit magnes robustus aliquis centum librarum: similem quoque conuersionem obtinebit maximus magneticus mons, si largo flumine aut mari profundo veheretur: & tamen multò magis magneticum ab aqua impeditur, quàm tellus tota ab aethere. Idem faceret tota terra, si Borealis polus distraheretur à verâ suâ directione; recurreret enim polus Borealis circulari totius circa centrum motu versus Cynosuram. Hic verò motus non est alius quàm circularis, quo partes naturâ ad suas sedes se componunt.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
