# De magnete 237

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/237

Terra tota suo polo Cynosuram respicit naturâ constanti: ita omnis eius genuina pars similem in mundo sedem petit, moueturque circulariter ad illam positionem. Totius & partium similes sunt mo tus naturales: quare cùm partes in circulum moueantur, totum etiam circulariter mouendi potentiam habet. Magnes orbicularis circulariter mouetur super centro suo, ad telluris conformitatem (sicut apparet) in plano Horizontis, in vase super aquam posito. Vignum ex Sic etiam in quouis alio circulo magno moueretur si liber esse posset; vt in declinationis instrumento, circularis motus fit in meridiano (si nulla fuerit variatio) aut in circulo magno ducto à Zenith per variationis in horizonte punctum, si modò fuerit variatio aliqua. Atque iste magnetis motus circularis ad positionem suam iu stam, & naturalem, ostendit totam terram habilem esse & idoneam, proprijsque viribus satis instructam, ad circularem motum diurnum. Omitto quod Petrus Peregrinus constanter affirmat, terrellam super polos suos in meridiano suspensam, moueri circulariter integrâ volutatione 24 horis: Quod tamen nobis adhuc videre non contigit; de quo motu etiam dubitamus, propter lapidis ipsius pondus, tum quia tellus tota vti mouetur à se, ita etiam ab alijs astris promouetur: quod proportionaliter in parte quâuis (vt in terrella) non contingit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
