# De magnete 238

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/238

Mouetur tellus primariâ suâ formâ & naturali desiderio, ad suarum partium conseruationem, perfectionem, & ornatum, versus praestantiora: quod magis vensimile est quàm vt fixi illi luminosi globi, tum errones, & praestantissimus & diuinus sol, à terra nullo modo adiuti, aut recreati, aut virtute aliquâ acti, terram incassùm circumirent, totusque ille coelorum exercitus perpetuos & nequicquàm astris proficientes, circa terram cursus repeteret. Voluitur igitur terra quae magnâ quâdam necessitate, virtute etiam insitâ, manifestâ, & conspicuâ, conuertitur ad solem circulariter; quo mo tu solaribus virtutibus & influentijs gaucet, firmaturque certâ suâ verticitate, ne vagè in omnem coeli regionem volueretur. Sol (praecipuus in natura actor) vt erronum promouet cursus, sic hanc telluris conuersionem incitat, virtutibus orbium effusis, & lumine. Atque diurnâ vertigine si non volutaretur terra, Sol constantibus luminibus destinatę alicui parti semper impenderet, ipsamque morâ diuturnâ vreret, atque in puluerem ageret, dissiparet, altissimaque tellus vulnera conciperet; nihilque indè boni eueniret, non vegetaret, non animalibus vitam concederet, humanumque genus periret. In alijs verò partibus, omnia horrida essent & frigoribus summis rigida; vndè eminentiae omnes durissimae, infoecundae, inaccessae, perpetuis vmbris, & nocte aeternâ coopertae essent. Quam miseram, & horrendam v trinque faciem, ipsa tellus cum pati noluerit; magneticâ astreâ men te, in orbem voluitur, quo perpetuâ commutatione luminis, perpetua esset rerum vicissitudo, calores & frigora, ortus & interitus, dies & nox, manè & vespera, meridies & multa nox. Ita petit tellus solem & repetit, auersatur & insequitur, admirabili sua magnetica virtute. Praetereà, non solùm à sole impenderet malum, si tellus quiesceret & solari beneficio priuaretur; sed à Luna etiam grauia imminerent pericula: Videmus namque quomodò oceanus sub certis quibusdam Lunae positionibus intumescat, & aestuet: Atque si diurnâ telluris volutatione Luna expeditè non transiret, plus iusto fluidum mare in quasdam partes ageretur, & fluctibus immanibus littora plurima opprimerentur. Ne igitur varijs modis periret & confunderetur tellus, ipsa conuertit sese, virtute magneticâ & primariâ: quales & in caeteris erronibus motus sunt, vrgente praesertim aliorum corporum motu & lumine. Nam & Luna etiam menstruo cursu conuertit sese, vt solis lumina successiuè recipiat, quibus non aliter atque tellus gaudet, & recreatur, quae perpetuò vno aliquo latere sustinere, non sine magno malo & certo interitu poterat.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
